

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 57
Homo dives.Quia ad praesidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiae et officium curae ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit.Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum.Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judaeorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.